Latin · ~7 min
1.52 to 1.59
Poggio Bracciolini, GIAN FRANCESCO POGGIO BRACCIOLINI FACETIAE 1.52-59
Not analysed yet
24. De Muliere Phrenetica Mulier ex meo municipio, cum videretur phrenetica, ducebatur a viro et genere proximis ad feminam fatidicam quamdam, cujus ope vel opere curaretur. Cum per Arnum fluvium transituri mulierem supra dorsum hominis validioris imposuissent, coepit illa e vestigio nates movere, similis coeunti, ac magna voce clamitans: 'Ego,' inquit, saepius verba iterans, 'vellem futui!' quibus vocibus causam expressit morbi. Qui ferebat feminam, adeo est in risum effusus, ut una cum ea in aquam caderet. Tum ridentes omnes, cum insaniae medelam cognovissent, non esse opus incantationibus asserunt, sed coitu, ad sanitatem restituendam. Et in virum versi: 'Tu,' inquiunt, 'optimus uxoris curator eris.' Redeuntibus igitur illis, cum vir uxorem cognovisset, mens pristina rediit. Haec optima ad mulierum insaniam est medela. 25. De Muliere Supra Padum Astante Ferebantur navicula Ferrariam, una cum certis curialibus, duae mulieres, ex his quae serviunt indigentibus. Tum mulier quaedam supra Padum astans, feminas conspicata: 'O stulti,' inquit, 'an putabatis meretrices vobis Ferrariae defuturas, cum certe plures inveniuntur hic quam Venetiis probae mulieres?' 26. De Abbate Septimi Abbas Septimi, homo corpulentus et pinguis, vesperi Florentiam proficiscens, interrogavit rusticum obvium, an portam se ingredi existimaret. Intellexit Abbas an putaret se perventurum in urbem, antequam clauderentur portae. Ille vero in pinguedinem jocatus: 'Atqui,' inquit, 'currus faeni, nedum tu, portam introiret.' 27. Civis Constantiae Soror Gravida Facta Nobilis Episcopus ex Britanniis, ad ostendendam quam tunc multi requirebant Concilii Constantiensis libertatem, in magno Praelatorum conventu hoc attulit testimonium. Fuisse ait Constantiae civem, cujus soror innupta gravida facta erat. Cum fratri tumor ventris innotuisset, accepto gladio, quid id esset, aut unde id prodisset, quaesivit, percussori similis. Tum juvenis exterrita, id esse Concilii opus, seque ex Concilio praegnantem. Hoc intellecto frater, Concilii metu ac reverentia, sororem impunitam reliquit. Cum ceteri aliarum rerum libertatem quaererent, ille praetulit licentiam futuendi.