Latin
235.1 to 235.4
Pontano, De rebus coelestibus 235.1-4
Unproofread scanNot analysed yet
Cum corpora ipsa è quibus constituti sumus, sint illis prorsus obnoxia, ijsdemque à natura pareant, nec tam à seipsis, quàm à stellis moueantur: neque enim aliter rerum ipsarum natura consisteret, frustraque fulgentißimi illi ignes qui lumen, id est uitam inferioribus his in animantibus accendunt, coelo illo quameminentißimo, quod omnia quidem continet atque complectitur, tanto ordine, meatibusque tam indefeßis ferrentur, ni luce sua, suisque radijs hae ipsis uitas inspirarent: quae quidem inspiratio nec cernitur, nec apparet, nisi postquàm res ipsae in lucem eam, quae uita dicitur, prodiere. Ad haec quod semina, radicesque praestant herbarum atque arborum, quod cor, quod cerebrum, quod uerba, quod spiritus, ut dictum est, an non coelestia praestabunt semina? quae prima quidem sunt, &à quibus haec ipsa, quae naturalia dicun tur semina, perpetua etiam fouentur, ac nequa intereant, aßiduis ubique agita tionibus suggeruntur, quinetiam ab his ipsis existit seminibus, ut insensibiliter rerum fiant incrementa, perinde ut coelestium illorum corporum momenta sunt insensibilia. Id quod ingenium tibi tuum Summonti, quo solertißimo praeditus es, declarare melius, exactiusque, quàm disputatio ulla potest nostra: penetrat enim in initio ad ea quae nulla quidem uidentur, neque è uestigio penetratio ipsa sentitur, post uero uires ita suas colligit, suamque praese fert operam, seseque intendit adeò, ut magna atque magnifica inde prodeant, quae ante aut re ipsa nulla erant, aut nullo esse modo cernebantur. Quod autem ingenium tuum praestat, quod quidem tuo isto continetur tam angusto corpore, non praestabunt corpora illa tanta in maiestate constituta? quorum opera, ductu, auspicioque geruntur quaecunque in inferiore hoc mun di tractu fiunt, administrantur, aguntur, sempiterna cum animantium generatione, perpetuoque rerum omnium satu. Atque ut tuum istud ingenium, animusque ut iste tuus commentandis, atque efficiendis ijs, sensibus proprijs utitur: sic aetherei illi ignes, perinde ut instrumentis quibusdam suis, suaque materia, elementis utuntur, è quibus ipsi constamus, intra quae, &per quae uitam quoque ducimus, cum aëre operiamur ipso, ac per illum spiremus: unde aër spiritus à Latinis perquàm proprie dictus est, qui quidem illis ipsis quamproximus ac contiguus est, quique tenuitate sua &aquas ineat, et intra densißimum etiam terrae corpus sese per rimulas quasi quasdam insinuet.