Latin
Cap. XIII
Pontano, De rebus coelestibus 270-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIII. Tque ut ad erraticas quinque, aetatesque illarum reuertamur ac tempora, ubi eae matutinae fuerint, hoc est, ubi à Solis com plexu, foturaque digressae apparere mane coeperint, atque ante solis exortungadijs suis liberius utentur, uniuersim quidem statu ras ipsas magnas, corporaque etiam magna decernunt. Etenim aetas illa stellarum penè puerilis, atque in adolescentiam uergens permulto humido corpus irrorat, quod à calore etiam abundantiore forum, uehementius illud producit. Siquidem stellae ipsae à Solis coniunctione digressae, perinde ut foetus in lucem uenientes materna ex aluo maximam secum humidi uim suo cum calore affe runt, magisque in dies concalescunt, donec ad primae stationis locum peruenerint. Stationariae autem effectae, quoniam adolescentiam iam impleuerunt suam, corpora decernunt uegetiora, magisque robusta, quibus uires etiam maiores insint, eaedemque contentiores. Aetas enim haec stellarum quae iuuentam refert, calore multo abundat, à quo siccata illa humidi superfluentiam &cutem &ossa &neruos uehementius indurat, qua de re robur ena scitur. Mollia enim cedunt, contrà dura subsistunt, contentiusque aduersata repugnant. Nec uero inepte poëtae finxerunt Heben, hoc est iuuentam ferculis uxorem fuisse, quando corporea fortitudo aetati huic attribuitur.