Latin
Cap. XIII
Pontano, De rebus coelestibus 271
Unproofread scanNot analysed yet
vbi autem ab hoc statu deturbatae repedare, progredique retro coeperint, tanquam reiecta fabrili regula suum nec numerum retinent, nec mensuram, tum in collocalidis artubus, tum distribuendis partibus, modi, mensuraeque oblitae: quem enim seruare modum, aut retinere mensuram potest, qui aduerso na turae modo proficiscitur, &tanquam auersa fronte incedit? Itaque membro rum coagmentationem, partiumque inter se coniunctionem inaequalem, maleque sibi responsuram decernunt, quo fit, ut corporatura ipsa inconcinna, &rudis futura sit. Vbi uero secundam ad stationem peruenere, cum uirilem iam, profectioremque aetatem referunt, quod aetas illa exhausto magna è parte humido, ac penè a calore exucto in siccitatem uergat, corpora imbecilliora decernunt, quod fore necesse est propter humidi ipsius inopiam, ac sangui nis. Neque enim statura produci, neque membra ipsa euadere robustiora possunt, si foetus ipse ab initio iam arescet: quod in arboribus ubi gemmare iam, ac deinde pullulare uere incipiunt, facile cernitur. In hoc enim statu erratica constituta imbecillior est, quandoquidem recto cursu nondum ince dit. Vespertinae tandem effectae, ac senescentes necesse est pro natura aetatis illius, quae deformis est, corpora etiam deformia fabricentur: quippe cum senectus ipsa humido cassa sit, atque à calore destituta, ac propter siccitatem frigusque aduentans artus ipsos neque fouere ualeat, neque perficere. Deformi tas enim ipsa corporis è uitiosis, ac male compactis, imperfectisque è parti bus manat, deque carentia sanguinis maxime, quod &hyems declarat, quae senectutis quamsimillima est: quid enim hyeme deformius, ac brumali tem pestate foedius? Nil mirum igitur, si in hoc planetae statu corpus non modò deforme, maleque in partes distributum fuerit, uerumetiam si uitiosis, occultisque oppleatur humoribus, multisque aegritudinibus obnoxium fiat. Quocirca aetates quoque, et status planetarum, qui dominatum sortientur constituendorum corporum, cum primis considerandi sunt. Medici quoque non solum tem pora, statusque aegritudinum distingunt, uerumetiam aegrotorum: neque enim eadem ratione puerum ac senem, adolescentem atque aetate iam prouectiorem curant. De erraticis igitur in hac parte hactenus. Reliquum est, uti de signiferi quoque orbis quadrantibus praecipiamus, quorum naturae, po testatesque corporum figurationibus, concretionibusque multum quoque conferunt. De quadrantibus circa corporaturam.