Latin
Cap. XIIII
Pontano, De rebus coelestibus 271-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XIIII. Rimus autem quadrans, qui uernus dicitur, quique ab aequinoctio uerno in aestiuam Solis conuersionem producitur, quòd aetatem &ipse puerilem sequatur, humido, calideque abundat, concretionem quoque corporis huiusmodi futuram decernit, staturam etiam proceram, bonumque totius corporis habitum, oculos etiam honestos, ac colorem iucundum, &floridum. Atque haec quidem quae à quadrantibus portenduntur, componenda ac comparanda sunt cum erraticarum signifi cationibus: ubi enim simul conuenerint significationes ipsae, utrinque augebuntur: sin repugnauerint, temperatione utendum erit, pro natura repugnationis ipsius.