Latin
Cap. X
Pontano, De rebus coelestibus 300
Unproofread scanNot analysed yet
Igi tur si Mercurius, Saturnus, &Sol pariter in cuiuspiam genitura occasum, hoc est septimum ab horoscopo locum tenuerint, Luna uero &Mars octauo in loco, ijsdemque in partibus collocati fuerint, natus ille aut claudus futurus est, aut certe mutilus. Sol enim à Saturno, Luna uero à Marte, omnes autem à locorum pariter malignitate inficiuntur. Quinetiam quod Mercuri &ipse rationis dator inficitur, mentis quoque uitio, morboue comitiali fortasse laboraturus est. Claudus quoque &ille futurus uidetur, in cuius genitura Saturnus cardini cuipiam praesidens, in sua Martem anaphora successorem habuerit, ipse uero aut Lunam uiderit, aut illa à Marte uisa fuerit. In hac configuratione ambae maleficae admodum potentes sunt, quod altera cardinalis est, altera alterius succedit loco, à quo noxiam etiam mu tuatur uim, quam in sessione sua antecedenti loco indiderat, quarum noxio obtutu Luna percussa non potest corpori cui praeest, ex hoc malo habitu nisi male consulere. Pro natura autem signi uitium inferetur, aut à quadrupede, aut è lapsu praecipiti, ruinamue, forte &perniciosis ab humoribus continuate defluentibus, ac uitiatis neruis in eorum aut distentionem aut resolutionem incidet. Erit forte natus ipse aut claudus, aut uitiatis neruis imbecillus, ubi Marti partiliter in aliquo coeli cardine constituto Satur nus successerit ab anaphora, aut quemuis alium coeli cardinem possidens, aut opponetur illi, aut quadrangulabitur, Luna uero aut alteri ipsorum pariter coniuncta fuerit, aut utrumque ab opposito, quadranguloue loco intuebitur. In hac autem configuratione Luna multo infestius quàm in priore à maleficis laceßitur. Generaliter autem Mars sexto in loco ab horoscopo consti tutus, quo è loco uires sibi multo maiores ad malefaciendum mutuatur, ualetudines ac uitia decernit, pro signi tamen natura. Si enim incuruum fuerit si gnum, aut claudos aut gibberos reddit. Signa namque curua eiusmodi uitia cor poribus inferunt, quando non temere hac cognominatione notata sunt. Idem Mars in Cancro, aut Capricorno positus, aut in Scorpio, aut Piscibus, aut Tauro, dum quem tamen cardinem coeli teneat, Lunaeque aut quadranguletur, aut opponatur, aut cum illa coniunctus sit, aut claudos faciet, aut gibberos, aut contortis ceruicibus, aut certe membrum aliquod uitiabit, ob nimiam atque aßi duam noxiorum humorum ad illud defluxionem. Saturnus quoque cum Mer curio in culmine pariter collocatus, si geniturae illius dominum, aut is qui uitae dator est, aduersum se constitutum habuerit, fueritque à Marte minaci radiatione pulsatus, aut gibberos faciet, aut paralyticos, aut fortasse incuruos. Idem in occasu positus, matutinaque praerogatiua adiutus, latentes corporis dolores nato indicit, neruosque tandem contrahet. Quod autem de Cancro, Capricorno, Tauro, Scorpio, Piscibusque dictum est, sic uidetur intellegendum, Cancrum atque Capricornum, quoniam Solstitialia signa sunt, excitandis ijs malis multum adijcere.