Latin
Cap. XXV
Pontano, De rebus coelestibus 43
Unproofread scanNot analysed yet
Tertium sibi locum uendicauit Iupiter, quoniam in Cancro, quod tertium signum est, altitudinis ius habet, unde unam sibi partem ascripsit, septem partibus sibi uendicatis, praeponuntur tamen ei Venus &Mercurius, cum duabus uterque eorum praerogatiuis utatur, in signis Cancrum antecedentibus. Quartus locus permissus est Saturno, quoniam in Geminis habet triangularitatis praerogatiuam, Marti quintus ob idem triangularitatis ius in Can cro. Posthabitus autem est Mars omnibus, quoniam Cancer tertium &ultimum signum est in Taurina distributione examinanda. Iupiter uero prae latus est Saturno &Marti, quoniam altitudo praeferenda est triangulo. Ad haec cum Venus, Mercurius ac Iupiter quatuor sibi partes praerogatiuarum iure arrogauerint, relinquitur, ut tam à Saturno, quàm à Marte, qui unam ac parem inter se praerogatiuam habent, fiat ademptio. Quocirca è sex illis partibus utrique debitis ut planetis, duae à Saturno, alterae item duae aufe rantur à Marte. Definibus Geminorum. Cap. XXVI. Lacet dehinc explicare Geminorum de finibus distribuendis causas. Ac primus quidem locus datus est Mercurio, duplici domus ac triangularitatis suffragio, unde parte una arrogata fines sibi partium septem uendicauit. Secundus Ioui locus è partibus item septem duplici suffragio, et altitudinis in Cancro, qui Geminis succedit, &triangularitatis in Leone, qui sequitur Cancrum. Quam ob cau sam unam sibi partem arrogauit, &Veneri praelatus est. Cui tertius est locus attributus partium etiam septem, ob iurisditionem Cancrinae triangularitatis, in qua Venus autoritatis plurimum habet. Quartus locus datus est Sa turno propter iura triangularitatis in Geminis. Praefertur autem hac in distributione Saturno Mercurius propter duplicem praerogatiuam, Iupiter propter altitudinem: nam &duae praerogatiuae praeferuntur uni, &al titudo antecedit triangularitatem. Nec uerò praetereundum est, cur Satur nus Veneri praelatus non fuerit, cum Gemini in quibus habet Saturnus trian gularem iurisditionem, praecedant Cancrum, in quo Venus quoque triangula rem habet iurisditionem? An quia natura Veneris benefica est, contra Satur ni malefica? Etenim in bene constitutis ciuitatibus probitas ac benefaciendi studium praefertur improbitati ac malitiae. Retinuit autem sibi Saturnus par tes tantum quatuor, Mars uero quinque, cui ultimus finium relictus est locus. Et à Saturno quidem ablatae sunt partes duae, quoniam tardioris est motus, à Marte uero una. Quaeri autem iure potest, si in tertium quodque signum pro grediendum est, cur non Ioui primus datus est locus? si enim in Leonem pro grediemur, ius triangulare in eo Iouem habere inueniemus. Itaque &propter altitudinem, &propter triangularitatem in hac ipsa distributione ui detur praeferendus. Praelatus tamen est Mercurius, quoniam eius iurisditio est in Geminis, quorum est haec finium distributio, cum iurisditiones Iouis considerentur in Cancro &Leone subsequentibus signis, quam ob causam Saturnus quoque praelatus est Marti. De finibus Cancri.