Latin
Cap. XXVII
Pontano, De rebus coelestibus 44
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XXVII. N distribuendis uero Cancri finibus primus Marti conceßus est locus, cum sit Cancrinae triangularitatis dominus, retinuit tamen sibi partes tantum sex: Ioui secundus, quoniam dominus est triangularitatis Leonis, qui Cancrum sequitur, habetque in Cancro ipso altitudinem, uendicauitque sibi propterea partes septem: tertius Mercurio, quoniam tertio loco Virgo sequitur, in qua domicilij atque altitudinis ius habet Mercurius, atque ob eam rem partes etiam septem sibi uendicauit: quartus veneri ob iurisditionem triangularem, cum in Cancri na triangularitate plurimum ualeat, ob qualitatem atque conditionem, unde partes quoque septem sibi asciuit, priuilegio etiam beneficentiae ac celeritatis. Vltimus locus è tribus tantum partibus relictus est Saturno, nullam in Cancro, Leone &Virgine praerogatiuam habenti. Quocirca tres ei sunt partes ademptae, quarum singulas Iupiter, Mercurius ac Venus sibi arrogauerunt. Quaeri potest hac in Cancri distributione, cur Mars praeferatur Ioui, ac Mercurio, cum uterque duplici utatur praerogatiua, ipse tantum una sit fretus? An propter Lunam quae est Cancri domina? cui cum fines at tributi sint nulli, ob eas quas diximus rationes, placitum est praerogatiuam Lunarem Marti concedere, iure domestico in eum translato, atque ad triangularitatis ius adiuncto: qua è re primi loci tantum sibi praerogatiuam uendicauit, non tamen ut quàm sex plures sibi partes asciuerit: ut si ob Lunae ra tionem praefertur in ordine, uincatur tamen partium numero, ratione triano gularitatis atque altitudinis, &quia maleficus est. De finibus Leonis. cap. XXVIII. Adem ratione primae sex Leonis partes attributae sunt Saturno, iure Solis, qui Leoni dominatur in Saturnum tralato, non tamen ut plures sex ei partibus ascribantur. Satis enim uisum est ob Solis suffragium locum ei primum conferre. Secundus locus tributus est Mercurio, propter succedentem Virginem, in qua domicilium atque altitudinem sibi constituit, uendicauitque propterea partes septem: tertius Veneri propter Libram insequentem, in qua domicilium habet, retinuit tamen COEL. LIB.