Latin
Cap. XXVII
Pontano, De rebus coelestibus 45
Unproofread scanNot analysed yet
tamen partes tantum sex, quoniam in Virgine Venus deijcitur: quartus lo ui, iure triangularitatis, quod habet in Leone, quam ob causam uidetur Ve neri anteferendus. Etenim triangularitas praefertur domui: nihilo tamen minus Venus ipsa triangulare ius exercet in Virgine. Sunt enim Virgo &Taurus ex eodem triangulo. Ipse etiam Iupiter sex tantum partes sibi è Leo nis desumpsit partibus. Vitimus locus è quinque constans partibus relictus est Marti, cui pars à Mercurio ablata est una propter ius altitudinis &triangularitatis eodem in signo. Quid autem causae est cur in domo Lugae Marti, in Solis uero domo primus Saturno concessus est locus? An quia Mars &Luna sunt nocturnae conditionis, Sol &Saturnus diurnae? qua è re non parua familiaritas conciliari uidetur. Definibus Virginis.