Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.14
Unproofread scanNot analysed yet
Caeterum nullum Sirmii esse potuisse Arianorum Orientalium, ejusque anni concilium, Athanasius et Hilarius apertissime probant. Narrat ille, in historia Arianorum ad Monachos (b), pacem illam summam ac concordiam quae Ecclesiam universam exceperat ac complexa fuerat, cum sedi suae restitutus fuisset. Tum vero cur disrupta illa, ac turbae illae gravissimae, quae deinceps illam vexarunt, iterum exortae, hanc affert causam: Haec cum audirent, et conspicerent sententiae Eusebianae haereseosque successores Leontius, Georgius, Acacius, Theodorus, Narcissus, qui in synodo (Sardicensi) depositi exauctoratique erant, magno pudore suffundebantur. Deinde cum viderent tantum eum Athanasio animorum consensum, et pacem agitari, metu invidiaque anxii fuere, et quod tot episcopi cum Athanasio communionem foverent, et quod formidarent, ut quos ipsi deceperant, a se deficerent, et huic unanimitati, communionique sese adjungerent, neve quod futurum videbatur, de eorum haeresi ubique famosa triumphus ageretur. Constantium itaque una omnes adivisse, atque illum contra Magnentium properantem adversus Athanasium ira iterum inflammasse scribit, idque malorum omnium quae deinde secuta sunt, initium fuit. Hilarius autem, ut quae tunc agitaverant consilia effectui darent, Sirmii illos convenisse, asserit (c) homines mente calidos, ingenio subtiles, militia pertinaces, occasionem revolvendi ejus, quod Athanasii absolutione dissolutum fuerat, judicii quaesivisse, scribens, ut mortuam de Athanasio ipso jam tempore quaestionem, et veritatis judicio consepultam, in publicam recordationem nova Photini causa excitaret. Fidem praeterea illam, cujus pauca verba attuli, tunc illos condidisse ait, quam haereticam, fraudulentam, verbis blandientibus veneno interiore suffusam ac postremo PERFIDIAM vocat, ut cum securitas legentium atque indoctorum simplicitas tam mollibus principiis intercepta esset, uno eodemque subscriptionis elicitae assensu, in Photini animadversionem, in Athanasii reatum, in damnationem fidei catholicae transiretur. Hic igitur Sirmiensis hujus adversus Photinum concilii scopus. Acta vero res haec Athanasio sedi suae jam restituto, ac Constante Magnentii fraude exstincto: si itaque Athanasius anno 349 exeunte Alexandriam redire vix potuit, ut viri celebres censent, ac nuper oppido demonstravit vir cl. P. Thomas Mamachius Casanatensis theologus, de Ratione Temporum Athanasianorum epist. 1 et 3; si Constans imperator, Januario ineunte, Sergio et Nigriniano coss. ,periit, si ab uno illo eodemque Sirmiensi concilio id actum, ut una subscriptione in Photini animadversionem, in Athanasii tunc in sua Ecclesia pacifice agentis reatum, atque in fidei Nicaenae damnationem ire omnes possent; aliud quaeras tempus atque annum necesse est, iis profecto agendis accommodatum, quam qui viris illis eruditis visus est.