Latin
Diatriba Prima
Pope Damasus I, Diatribae Duae 1.15
Unproofread scanNot analysed yet
§IV. —Agitur de haeresi Demophili Beroeae in Thracia episcopi, eumque Semiarianum perpetuo fuisse probatur, atque acerrimum Arianorum adversarium: an concilio Ariminensi hic adfuerit? Postremo Sirmiensem a se susceptam fidem, antea sibi a Demophilo expositam fuisse Liberius asserit; quod ne mirum videri possit, Hilarius facit, qui Occidentales praeter unam Nicaenam, reliquas omnes scriptas fides magno Dei beneficio ignorasse scribit (d). Inquirendum igitur nunc est, an Demophilus Arianus, an Semiarianus esset, cum Liberius Beroeae exsularet, ac utram haeresim tum eo tempore, tum etiam deinceps professus sit.