Latin
Letter 9
Pope Damasus I, Epistolae 14.1
Unproofread scanNot analysed yet
DAMASI PAPAE AD HIERONYMUM. Quanta aviditate Hieronymi scripta lectitet. Cur non pari studio legat Lactantii libros. Ut subjectas quaestiones sibi Hieronymus paucis solvat. Dilectissimo filio Hieronymo Damasus. Dormientem te, et longo jam tempore legentem potius, quam scribentem, quaestiunculis ad te missis excitare disposui: non quo et legere uon debeas; hoc enim veluti quotidiano cibo alitur et pinguescit oratio: sed quod lectionis fructus sit iste, si scribas. Itaque quoniam et heri tabellario ad me remisso, nullas te jam epistolas habere dixisti, exceptis his, quas aliquando in heremo dictaveras, quasque tota aviditate legi atque descripsi; et ultro pollicitus es te furtivis noctium operis aliquas, si vellem, posse dictare; libenter accipio ab offerente, quod rogare volueram, etiam si negasses. Neque vero ullam puto digniorem disputationis nostrae confabulationem fore, quam si de Scripturis sermocinemur inter nos; id est, ut ego interrogem, tu respondeas. Qua vita nihil puto in hac luce jucundius; quo animae pabulo on nia mella superantur. Quam dulcia, inquit Propheta, gutturi meo eloquia tua, super mel ori meo. Nam cum idcirco, ut ait praecipuus orator, homines a bestiis differamus, quod loqui possumus: qua laude dignus est, qui in ea re caeteros superat, in qua homines bestias antecellunt?