Latin
8.4 to 8.5
Pope Damasus I, Epistolae 8.4-5
Unproofread scanNot analysed yet
X. Si quis non dixerit semper Filium et semper Spiritum sanctum esse, anathema sit. XI. Si quis non dixerit Filium natum de Patre, id est de divina substantia ipsius, anathema sit. XII. Si quis non dixerit Verbum Domini Filium Dei Deum, sicut Deum Patrem ejus, et omnia posse, et omnia nosse et Patri aequalem, anathema sit. XIII. Si quis dixerit, quod in carne constitutus filius Dei, cum esset in terra, in coelis cum Patre non erat, anathema sit. XIV. Si quis dixerit quod in passione crucis dolorem sustinebat Filius Dei Deus, et non caro cum anima, qua induerat formam servi, quam sibi acceperat· sicut ait Scriptura, anathema sit.