Latin
Confessio Fidei Catholicae
Pope Damasus I, Epistolae 8.6
Unproofread scanNot analysed yet
XV. Si quis non dixerit quod in carne, quam assumpsit, sedet ad dexteram Patris, in qua venturus esi judicare vivos et mortuos, anathema sit. XVI. Si quis non dixerit Spiritum saucium de Patre esse vere, ac proprie, sicut Filius de divina substantia, et Deum verum, anathema silt. XVII. Si quis non dixerit omnia posse Spiritum sanctum, omnia nosse, et ubique esse, sicut Filium et Patrem, anathema sit. XVIII. Si quis dixerit Spiritum sanctum facturam, aut per Filium factum, anathema sit. XIX. Si quis non dixerit omnia per Filium et Spiritum sanctum Patrem, fecisse, id est visibilia, invisibilia, anathema sit. XX. Si quis non dixerit Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam divinitatem, potestatem, majestatem, potentiam, unam gloriam, dominationem, unum regnum, atque unam voluntatem et veritatem, anathema sit.