Latin
Letter 2
Pope Damasus I, Opera Apocrypha 3.4
Unproofread scanNot analysed yet
III. Accusatores autem episcoporum, et testes, super quibus rogitastis, absque ulla infamia, aut suspicione, vel manifesta macula, et verae fidei pleniter instructi esse debent, et tales, quales ad sacerdotium eligere jubet divina auctoritas: quoniam sacerdotes (ut antiqua tradit auctoritas) criminari non possunt, nec in eos testificari, qui ad eumdem non debent, nec possunt provehi honorem.