Latin
Letter 2
Pope Damasus I, Opera Apocrypha 3.5
Unproofread scanNot analysed yet
IV. Vocatio enim ad synodum (juxta decreta Patrum) canonica ejus, qui impetitur, tam sua praesentia, quam, et scriptis atque apocrisariis, per spatium fieri debet congruum atque canonicum: quia nisi canonice vocatus fuerit suo tempore, et canonica ordinatione, licet venerit ad conventum, quacumque necessitate, nisi sponte voluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus quoniam nec saeculi leges hoc permittunt fieri, quanto magis divinae.