Latin
Ii
Pope Hilarius, Epistolae 13
Unproofread scanNot analysed yet
In quorum contumeliam a superbo spiritu etiam pars illa contemnitur, qua vetatur [cavetur], ne quis, relicta Ecclesia sua, ad alteram transire præsumat. Quod nimis improbe conniventibus, et (ut doleatur gravius) vobis asserentibus, Irenaeus episcopus conatur admittere, qui [quod] nostra auctoritate roborari cupitis, quos maxime de rebus illicitis magna indignatione probatis accendi. Lectis ergo in conventu fratrum, quos natalis mei festivitas congregarat, litteris vestris, quae de ordinandis episcopis secundum statuta canonum vel prædecessorum meorum decreta sunt, prolata sententia, gestorum, quas pariter direximus, tenore discetis.