Latin
Iii
Pope Hilarius, Epistolae 14
Unproofread scanNot analysed yet
Unde remoto ab Ecclesia Barcinonensi; atque ad sua remisso Irenaeo episcopo, sedatis per sacerdotalem e modestiam voluntatibus, quae per ignorantiam ecclesiasticarum legum desiderant, quod non licet, obtinere; talis protinus de clero proprio Barcinonensibus episcopus ordinetur, qualem te præcipue, frater Ascani, oporteat eligere, et deceat consecrare: ne si similiter forte factum fuerit, non sine objurgatione tui maxime nominis retundat [retundatur] nostra praeceptio, quod in injuriam Dei, a quo specialiter sacerdotalium est gratia dignitatum, didicerimus admissum. Nec episcopalis honor hæreditarium jus putetur, quod [qui] nobis sola Dei nostri benignitate Christi [abest a cod. Just.] confertur.