Latin
Eadem quæ in superiori
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 150
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Anastasiæ. Postquam Deus noster Ecclesiae suae membra in pacem pristinam redeuntis,solidavit, diu vos desiderasse certamina. . . Quod provenisse gaudentes, et nos quidem indesinenter divinam clementiam deprecamur ut, sicut has regni primitias gratanter accepit, ita fidem boni principis omni semper adjuvet prosperitatis affectu, et tam ipsum quam vos omnes in sacrosancto religionis amore custodiat, ut quorum fides errorem pessimae dissensionis abjecit, et tu ita in terris floreas, ut æternæ salutis remuneratio subsequatur. Nunc igitur vos quoque vota nobis conjungite, et omnibus a Deo viribus implorate: ut hujus correctionis exemplum omnes sequantur Ecclesiae, ut nihil sibi diabolus remansisse gaudeat, quem in totum pene nostra concordia gratulatur exclusum (anno Domini 519).