Latin
Letter 77
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 77
Unproofread scanNot analysed yet
Hormisda Justiniano viro illustri. Quod celsitudo vestra animi circa me sui benevolentia dignatur ostendere, facitis rem Deo placitam, et rectæ conscientiæ congruentem; sed non parva sunt nobis hujus emolumenta propositi. Major in vos fructus de talibonitate revertitur, nequa enim vacua honorificentia est quae defertur antistiti. Indubitatum siquidem est quia honor ministri cultus est domini, et qui personam sacerdotis magni habel, majorem remunerationem ab eo cui sacerdos famulatur accipiet, dicente Domino Jesu iis qui prophetas in,honore suscipiunt, suam mercedem esse reddendam: et apud me quidem magni est gratia vestra momenti, eo tamen pretiosior, quia quidquid mihi gratiæ dignanter impendilis, in Ecclesiarum defensione monstratis. Sed ut ad id quod celsitudo vestra desiderat noster sermo dirigatur, quanquam et clementissimus imperator, et vos promittatis legalionem esse venturam, et id cum ratione convenerit, ut eo rum qui dirigendi sunt super omnibus nos decuerit exspectare praesentiam; tamen quia gratum nobis est studium quod circa religionem vos habere declarastis, non gravat prælibare, dicendo non opus ut stabiiitatem tidei vestra? intentiunis (conlenlionis) potius quam rationis sequaces procaci verborum novitate confundant. Sancta Trinitas Pater, et Filius, et Spiritus sanctus unus est Deus; hanc Israel jussus adorare, cujus inseparabilis et indiscreta substantia non potest dividi, non potest sacrilega distinctione separari, servata tamen proprietate sua unicuique personce. Hæc interim commendanda fidei vestrae, epistolaris styli terminum cogitantes, congrua credirnus breviLate sufficere, plenius disserenda cum florente imperio clemenLissimi principis, si promissam legationem et nos suscipere Deo propitiante, conti gerit, et cognitis omnibus cum adjutorio Dei nostri responso reddito pro universitatis informatione remittere.