Latin
Scythas monachos9suos errores damnare nolentes, ut hæreticos ab urbe expulsos. …
Pope Hormisdas, Epistolae Et Decreta 4-5
Unproofread scanNot analysed yet
Hi vero, quos vos de Fausti cujusdam** Galli antistitis, dictis consuluisse, litteris indicastis, id sibi responsum habeant. Neque illum (a) recipi, neque quemquam, quos in auctoritate Patrum non recipit examen catholicæ fidei, aut ecclesiasticae disciplinae ambiguitatem posse gignere, aut religiosis præjudicium comparare. Fixa sunt a Patribus quae fideles sectari debeant instituta: sive interpretatio, sive prædicatio, seu verbum populi sediticatione compositum, si cum fide recta et doctrina sana concordat, admittitur, si discordat, aboletur.