Latin
Letter 30
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 40.1
Unproofread scanNot analysed yet
INNOCENTII PAPAE AD CONCILIUM MILEVITANUM. Patres concilii Milevitani laudat, tum quod haereticos pertinaces segregandos, et correctos censuerint recipiendos, tum quod canones ubique receptos secuti, apostolicae sedis de rebus anxiis sententium petierint. Inde probat haeresim; quae hominem sibi sine Dei gratia posse sufficere vult, ac baptismum parvulis ad vitam aeternam necessarium negat, contra Scripturas pugnare. Hujus auctores, eorumque sectatores ab Ecclesia abscidi jubet, sed si errores damnent, suscipi. Innocentius Silvano seni, Valentino, et cateris qui in Milevitana synodo interfuerunt, dilectissmis fratribus Domino salutem. Inter caeteras Romanae ecclesiae curas, et apostolicae sedis occupationes; quibus diversorum consulta fideli ac medica disceptatione tractamus, frater et coepiscopus noster julius dilectionis vestrae litteras, quas ex Milevitano concilio cura fidei propensiore fulsistis; mihi inopinanter ingessit, Cathaginensis etiam synodi queretae parilis scripta subjungens. Nimirum exsultat Ecclesia, tantam sollicitudinem commissis gregibus exhibere pastores, ut non solum neminem ex his patiantur errare; sed si quas magis ovium scevae delectationis herba seduxit, ac si…in errore permanserint, aut segregari penitus velint, aut illi enter dudum petita vitantes, custodiae pristinae circumspectione tutari: in utraque parte videlicet consulentes, ne vel suscipiendo lates, simili caeterae ducantur exemplo; vel spernendo redeuntes, luporum morsibus videantur ingestae. Prudens admodum, et catholicae fidei plena consultio. Quis enim aut tolerare possit errantem, aut non recipere corrigentem? Nam ut duram arbitror, conniventiam praebere peccantibus; Ite implum judico manum negare conversis.