Latin
Letter 31
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 41.1
Unproofread scanNot analysed yet
Rescribit Innocentius quinque episcopis, quid de eorum sententia, quid de Pelagii perfidia sentiret, se jam satis notum fecisse: haeretici hujus fautores, si Romae sint, latere; sed ubivis degant damnandos esse, eorumque saluti prospiciendum: Pelagii in Palaestina purgationem sibi valde esse suspectam; sed judices ejus nec culpare se, nec approbare; nihil opus esse ut eum Romam accersat, certe librum illius blasphemiis refertum esse: si ipse errores anathemet, facilius revocatum iri quos seduxit; sed his saltem consulendum. Innocentius, Aurelio, Alypio, Augustino, Evodio, Possidio episcopis salutem. Fraternitatis vestrae litteras, plenas fidei, totoque religionis catholicae vigore firmatas, a duobus missas conciliis per fratrem et coepiscopum nostrum Julium pergrato suscepimus animo, quod carum tenor omnisque contextio in consideratione quotidianae gratiae Dei, et iu eorum correctione qui contra sentiunt, integra ratione consistit; ut et illis omnem tollere possit errorem, et idoneum, dato quovis nostrae legis exemplo, quem sequi debeant, dignum possint praebere doctorem. Sed de his jam satis, ut opinor, supra diximus, cum vestris relationibus respondentes rescripsimus quid vel de illorum perfidia, vel de vestra sententia sentiremus. Sed subinde contra eos subvenit et suppeditat quod dicatur: nec potest aliquando esse quod vincat, cum tam miserum impiumque sit, quod nostrae fidei virtute et ipsa plenius veritate vincatur. Qui enim omnem vitae spem respuit atque contempsit, inimica damnabilique cor suum disputatione confundens, cum credit nihil esse quod a Deo accipiat, nec aliquid superesse quod petat ad sanandum se; qui sibi hoc abstulit, ulterius quid reliquit?