Latin
Letter 31
Pope Innocentius I, Epistolae Et Decreta 41.2
Unproofread scanNot analysed yet
Si ergo sunt aliqui, quos in sui defensionem perversitas tanta devinxit, qui huic se dogmati dedant atque conjungant, sperantes hoc ad catholicam pertinere doctrinam, quod abhorrens longius et penitus approbatur adversum, affectu illorum et monilis et verbis ut biberentur inducti, quatenus ad rectum via: tramitem redeant, festinabunt, ne diutius mentem obsidens velut corum sensibus pastus error invadat. Nam si Pelagius, quocumque restitit loco, eorum animos, qui facile vel simpliciter crederent disputanti, hac affirmatione decepit, seu hac illi in urbe sint, quod nescientes nec manifestare possumus nec negare, cum et si sunt lateant, nec aliquando audeant vel illum praedicantem ista defendere, vel talia aliquo nostrorum praesente jactare, et in tanta populi multitudine deprehendi aliquis facile, nec alicubi possit agnosci: sive in quovis terrarum loco degant, Dei nostri misericordia gratiaque credimus, quod facile corrigantur, audita ejus damnatione, qui fuerit pertinax et resistens hujus dogmatis auctor inventus. Nec interest ubi isti fuerint, dum ubicumque inveniri potuerint, sint sanandi.