Latin
2.2.1 to 2.2.11
Pope Ioannes IV, Epistolae 2.2.1-11
Unproofread scanNot analysed yet
Secundum hunc igitur modum jam dictus decessor noster praenominato Sergio patriarchae percontanti scripsisse dignoscitur, quia in Salvatore nostro duae voluntates contrariae, id est, in membris ipsius, penitus non consistunt, quoniam nihil vitii traxit ex praevaricatione primi hominis. In nobis enim, non in eo, coaptatur quod scriptum est: Scio enim quia non habitat in me, id est in carne mea, bonum (Rom. I). Et iterum: Non quod volo bonum hoc ago, sed quod nolo malum hoc facio. Si autem quod nolo malum illud facio, non jam ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum (Ibid.) :et post haec: Video enim aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quoe est in membris meis. (Ibid.) Hinc ergo hae duae contrariae voluntates mentis et carnis, quas Apostolus docet, in nostro nequaquam Salvatore fuerunt, eo quod hic luctaminis stimulus ex praevaricatione protoplasti sumpsit initium; quoniam a Redemptore nostro natura suscepta est, non criminis culpa. Sed ne quis nonnunquam minus intelligens reprehendat quamobrem de humana tantum natura et non etiam de divina natura docere sciatur: etenim Christus in duabus naturis in una persona unitis cognoscitur, adoratur, et colitur Deus et homo perfectus: debet qui super hoc ambigit scire quoniam ad hoc facte est responsio ad jam dicti patriarchae interrogationem. Praeterea et hoc fieri solet ut scilicet ubi est vulnus, ibi medicinale occurrat auxilium. Eam et beatus apostolus hoc saepe fecisse dignoscitur, se secundum auditorum consuetudinem praeparans: et aliquando quidem de suprema natura docens, de humana penitus tacet, aliquando vero de humana dispensatione disputans, mysterium divinitatis ejus non tangit. Etenim ipse hic quidem de divina natura ait: Christus Dei virtus, et Dei sapientia (I Cor.