Latin
Epistola (3)
Pope Liberius, Epistolae et Dicta 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
II. Liberius de suppressis Orientalium litteris falso postulatus. —Sed multi Ecclesiae membra lacerare festinant, qui confinxerunt nic litteras suppressisse, ne crimina ejus, qnem dicebantur condemnasse apud omnes paterent. Quas (7) illas litteras? Episcoporum Orientalium, et AEgyptiorum, quibus in omnibus eadem in Athanasium crimina continebantur? At satis omnibus clarum est, nec quisquam negat, nos Orientalium litteras intimasse, legisse ecclesiae, legisse concilio, atque (8) haec etiam Orientalibus respondisse: qui fidem et sententiam non commodavimus nostram, quod eodem tempore (9) octoginta episcoporum AEgyptiorum de Athanasio sententia repugnabat, quam similiter recitavimus atque insinuavimus episcopis Italis. Unde contra divinam legem visum est etiam, cum episcoporum numerus pro Athanasio major exsisteret, in parte aliqua commodare consensum. Haec scripta, si Deo fidem (10) debet Eusebius qui missus fuerat festinans ad Africani, nobis reliquit: quae tamen postea omnia scripta, ne ad impetrandum forte concilium deessent, Vincentius qui cum caeteris missus fuerat Arelatum pertulit.