Latin
Zenoni Augusto [Basilisco in cod. Virdunensi 1] Simplicius episcopus
Pope Simplicius, Epistolae 6-2
Unproofread scanNot analysed yet
Certe ut facilis vobis necessaria non desit instructio, earumdem exemplaria litterarum ad fratrem et coepiscopum nostrum Acacium misi vestris sensibus, offerenda. Haec igitur pietas tua si recensere dignetur, vel quæ totius Orientis episcopi de hujus praedicationis consensione rescripserint, aspiciet profecto examinata diligenter, et veraciter promulgata, atque ideo pestiferae falsitatis ambagibus nequaquam debere pulsari. Quia revera quae de Scripturarum fonte purissimo sincera perspicuaque manarunt, nullis agitari nebulosæ versutiæ poterunt argumentis. Perstat enim in suceessoribus suis haec et eadem apostolicæ norma doctrinae, cui Dominus totius curam ovilis injunxit, cui se usque ad finem saeculi minime defuturum, cui portas inferi nunquam prævalituras esse promisit; cujus sententia quae ligarentur in terris, solvi testatus est non posse nec in coelo (Matth. XVI).