Latin
De Joannis Anthiocheni mutatione attoniti, plurium provinciarum nomine Xystum r…
Pope Sixtus III, Epistolae Ed Decreta 1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Multam providentiam humani generis per singula tempora faciens Dominus Christus, alio tempore alia luminaria praeparavit ad eorum ducatum qui bonae sint voluntatis,a convictionemque contrariorum et mendacii quidcm destructionem, veritatis autem confirmationem. Sicut etiam sub illo amaro Pbaraone beatum Moysen contra Jamnes et Mamhre (II Tim. III, 8), et sicut per Simonem Magum Petrum bene vincentem; sic et contra eos qui nunc insurrexerunt, inimicos tuam protulit sanctitatem, per quam bonæ,spei sumus et nos, quod orbis terrarum ab Ægyptio e liberetur errore; qui Moyses novus existens, oninem quidem Ægyptium haereticum percuties, salvabis vero omnem Israelitam orthodoxum. Igitur contra veritatem mulUs millibus gestis et mundissima orthodoxiæ margarita multas excipiente inimicitias, et quantas nulla umquam tradit historia, ab his qui harum vocum novitatem contra pateram fidem apostolicam e repererunt: nostrum quidem est, qui triplices multiplicesque patimur tempestates, et pene in piratas incidimus, ad eum clamare qui a Deo productus est gubernator, eumque pro amore veritatis quanta possibile est edocere: tuæ autem gratiae sapientiæque est non despicere neque otiose transcurrere hujusmodi qnæstionem tantamque causam, sed et perscrutari cum dilectione. . ini laboris, et imponere emendationem cum tota constantia et Deo dilecta fiducia.