Latin
Lines 1.74-1.87
Poree, Charles Poree (1676-1741) 1.74-87
Not analysed yet
IRENAEUS.
Male ominari desine. Non adeo inclemens est pater. Verum an tu satis filius obsequens? nonne illorum es adolescentum ex numero, qui vix ad altitudinem cubiti excrevere, cum sui juris esse volunt, et agunt omnia arbitratu suo. Parentum consilia, monita nihili faciunt, rident etiam quasi jam ipsi sapiant plurimum et delirent patres? ac ne plura interrogem, nonne facto aliquo, vel dicto paternum offendisti animum, et ab amore ad odium traduxisti?
EUGENIUS.
Deum luctus mei conscium testor, nihil fecisse me scientem, vel dixisse, quod tantillum offenderet patrem. Imo nihil omisi quo benevolum facerem mihi. Blanditus sum, obsecutus in omnibus; flevi, suspiravi; blanditias, obsequias, fletus, suspiria contempsit mea. Ille vix me dignatur alloqui. Filium appellat nunquam. Usque adeo patris non solum mores et animum, sed et ipsum nomen velle videtur deponere.
IRENAEUS.
Sic sunt, ut amici, ita patres quidam in amando severiores, blanditias neque adhibent, neque admittunt; sive ita fert ingenium, sive ita suadet ratio.
EUGENIUS.
Non ita fert ingenium patris. Philotam fratrem meum habet in deliciis, gestat in oculis, palpat, blanditur, pecuniam, vestes, et quidem splendidas, largitur affatim, quodque his longe pluris facio, amorem huic totum impertit suum.
IRENAEUS.
Sentio te parum liberali uti patre; at non ideo patrem odisse fas est.
EUGENIUS.
Oderim patrem! potius, ah! potius oderim lucem! amo patrem, Irenaee, vel durum, vel inclementem, vel infensum mihi. Amo, neque amare desinam. Sed heu! quam miserum est! quam acerbum, odio esse, cum diligas, et ille esse odio a quo diligi maxime velis Verba ultima franguntur singultibus, et desinunt in lacrimas ,et debeas.
IRENAEUS.
Compesce lacrimas, Eugeni; calamitatem tuam respiciet innocentum tutor Deus. Ipse patrem alloquar tuum, et nisi ferreus sit, (nec est) ejus emolliam et inflectam animum.