Latin
Lines 1.127-1.146
Prosperus, Liber Sententiarum 1.127-146
Not analysed yet
LXIV
Diuinitas Verbi aequalis Patri facta est particeps mortalitatis nostrae, non de suo, sed de nostro, ut et nos efficeremur participes diuinitatis eius, non de nostro, sed de ipsius.
LXV
Perfectum odium est, quod nec iustitia, nec scientia caret, id est, ut nec propter uitia homines oderis, nec uitia propter homines diligas. Recte ergo in malis odimus malitiam, et diligimus creaturam, ut nec propter uitium natura damnetur, nec propter naturam uitium diligatur.
LXVI
Difficilia et laboriosa sunt figmenta mendacii. Qui autem uerum uult dicere, non laborat. Quietiores enim sunt boni quam mali, et absolutiora sunt uerba ueridicorum quam commenta fallacium.
LXVII
Bonae sunt in Scripturis sanctis mysteriorum profunditates, quae ob hoc teguntur, ne uilescant, ob hoc quaeruntur, ut exerceant, ob hoc aperiuntur, ut pascant.
LXVIII
Orans cum sudore sanguineo Dominus Iesus Christus significabat de toto corpore suo, quod est Ecclesia, emanaturas martyrum passiones.
LXIX
Sacramentum pietatis in iudicium sibi sumit indignus. Bene enim esse non potest male accipienti quod bonum est.
LXX
Qui laudat Deum in miraculis beneficiorum, laudet etiam in terroribus ultionum. Nam et blanditur et minatur. Si non blandiretur, nulla esset exhortatio, si non minaretur, nulla esset correctio.
LXXI
Remedia conuersionis ad Deum nullis sunt cunctationibus differenda, ne tempus correctionis pereat tarditate. Qui enim paenitenti indulgentiam promisit, dissimulanti diem crastinum non spopondit.
LXXII
Rectus est et bene inuocat Deum, qui in omnibus malis quae patitur se accusat, non Deum, et in bonis quae facit, non se laudat, sed Deum. Sicut enim repellit Deus peccat sua defendentem, sic recipit confitentem.
LXXIII
Mirabilis est mundi fabrica, sed mirabilior fabricator. Et male occupatur creatis, qui ab auctore discedit. Cui si inhaeserit superiori, inferiora calcabit, ne quod dilexerit contra naturam, conuertatur in poenam.