Latin · ~8 min
Lines 3.815-3.861
Prudentius, Apotheosis 3.815-861
Not analysed yet
maioremque aliis atque omnibus imperitantem,
corruptela putris nascentem turbida carnis
concipit, ac membris tabentibus interfusam
participat de faece sua; fit mixta deinde
peccandi natura luto cum simplice flatu,
sed fortasse animam, Domini quia fluxit ab ore,
conpositam factamque neges, velut ipsa Dei pars,
quod dictu scelus est, taetras trahat oblita culpas
et pessum damnata ruens chaos intret opertum,
sit res illa Dei, non abnuo; pars tamen illa
haudquaquam dicenda Dei est, quae tempore coepit,
nec prior aut senior quam primum plasma putanda est.
tunc etenim factam video, cum cordis amici
intravit germana domum limique recentis
hospita et ipsa recens fraterna sedit in aula.
illa quidem flatus Domini est, sed spiritus et vis
non est plena Dei, tanto moderamine missa
quanto flans voluit flandi servare tenorem.
est inpossibile spectare profunda Sabaoth,
sed speculum Deitatis homo est: in corpore discas
rem non corpoream sollers interprete Christo
qui Patrem proprium mortali in corpore monstrat,
perspice quam varios fundamus ab ore vapores,
spiramus quotiens animae sufflabilis auras,
nunc flatum tepidum calor exhalatus anhelat,
rorantes nebulas udis de faucibus efflans;
cum libet, in gelidum flabrali frigore ventum
spiritus existit tenuis et sibilat aer.
adde et distinctum quem musica tibia flatum
concipit: aut ille est presso modulamine parcus,
aut tumidum largo sublimat flamine bombum,
aut raucos frangit modulos, aut lene susurrat,
aut exile trahens sonitus producit acutos,
aut murmur tenerum sublidit voce minuta,
haec cum te videas mortali in corpore posse,
cur non aeternum potuisse infundere credas
qualem animam voluit? praescriptis quam quia condens
efflavit fuditque modis, sit facta necesse est.
denique multa sapit, sed non sapit omnia nostrae
vis animae, certum sapere ac praenoscere iussa.
iam cui certus inest modus et cui nosse negatum est
omnia, factura est; nam condita et aucta probatur,
collige de simili, sitne haec factura, creavit
nempe manus Domini corpus mortale lutumque
conposuit digitis, numquid manus articulatim
est digesta Dei? numquid vola? numquid et ungues
claudere flexibiles patulam seu tendere palmam?