Latin · ~7 min
Lines 3.862-3.900
Prudentius, Apotheosis 3.862-900
Not analysed yet
ista figura manus nostrae est, quam non habet in se
incircumscriptus Dominus; sed tradita forma est
humanis quae nota animis daret intellectum, 1
ut per corpoream speciem plasmasse feratur
corporis effigiem. 1 sic est plasmata vicissim
flatu incorporeo res flabilis, oris et esse
fertur opus, tenuis per quod constructa refulsit
forma animae atque rudi factam se munere sensit.
si non est factura manus caro nostra, nec oris
est factura anima, flatu et spiramine coepta
inque locum deducta aliquem; namque omne quod hora
natalis profert, locus accipit; et locus ullus
quod cohibere potest, modicum est, nec in omnia fusum;
et quod tam modicum est ut certa sede locetur
iam titubare potest; et quod titubaverit intra
naturam vitii est; vitiosum denique tristem
reccidit in poenam: Deus hoc, mihi credite, non est.
aut, si maiestas animae est, ostendite quid sit
quod lapsam Christique inopem nova gratia inundat,
Spiritus et Sanctus baptismate iustificatam
nobilitat, famulaeque decus, quod defuit, addit,
quod quia praestatur meritis mentisque negatur,
absurde fertur Deus aut pars esse Dei, quae
divinum summumque bonum de fonte perenni
nunc bibit obsequio, nunc culpa aut crimine perdit,
et modo supplicium recipit, modo libera calcat,
miraris peccare animam, quae carne coactam
sortita est habitare domum, cum peccet et ipse
angelus, hospitium qui nescit adire caducum
cratis tabifluae? peccat quia factus et ipse est,
non genitus: quocumque modo sit factus, id unus
scit factor Dominus: factum mihi credere sat sit.
solus labe caret peccati conditor orbis,
ingenitus 1 genitusque Deus, Pater et Patre natus,
solus et exceptus tormentum admittere triste
inviolatus agit, nec quidquam sentit acerbi,
exsortem dic esse animam crucis atque doloris,
si culpae inmunem vacuamque a crimine nosti,
quae peccare valet, valet et succumbere poenae.