Latin
X. Hymnus Circa Exsequias Defuncti, lines 141-174
Prudentius, Carmina 141-174
Unproofread scanNot analysed yet
Reddas patefacta, necesse est
Qualem tibI trado figuram.
Non, si cariosa vetustas
Dissolverit ossa favillis,
Fueritque cinisculus arens
Minimi mensura pugilli,
Nec, si vaga flamina, et aurae
Vacuum per inane volantes,
Tulerint cum pulvere nervos,
Hominem periisse licebit.
Sed dum resolubile corpus
Revocas, Deus, atque reformas,
Quanam regione jubebis
Animam requiescere puram?
Cremio senis abdita sancti
Recubabit, ut est Eleazar:
Quem floribus undique septum
Dies procul aspicit ardens.
Sequimurtua dicta, Redemptor,
Quibus, alia e morte triumphans
Tua per vestigia mandas
Sucium crucis ire latronem.
Patel ecce fidelibus ampli
Via lucida jam paradisi,
Licet et nemus illud adire,
Homini quod ademerat anguis.
Illic, precor, optime ductor,
Famulam tibi praecipe mentem
Genitali in sede sacrari,
Quam liquerat exsul, et errans.
Nos tecta fovebimus ossa
Viulis, et fronde frequenli:
Titulumque, et frigida saxa
Liquido spargemus odore.