Latin · ~7 min
Lines 10.1-10.72
Prudentius, Cathemerina 10.1-72
Not analysed yet
Deus, ignee fons animarum,
duo qui socians elementa,
vivum simul ac moribundum,
hominem, Pater, effigiasti,
tua sunt, tua, rector, utraque,
tibi copula iungitur horum,
tibi dum vegetata cohaerent
et spiritus et caro servit.
rescissa 1 sed ista seorsum
solvunt hominem perimuntque;
humus excipit arida corpus,
animae rapit aura liquorem;
quia cuncta creata necesse est
labefacta senescere tandem,
conpactaque dissociari,
et dissona texta retexi.
hanc tu, Deus optime, mortem
famulis abolere paratus,
iter inviolabile monstras,
quo perdita membra resurgant,
ut, dum generosa caducis,
ceu carcere clausa, ligantur,
pars illa potentior extet,
quae germen ab aethere traxit.
si ferrea forte voluntas
luteum sapit et grave captat,
animus quoque pondere victus
sequitur sua membra deorsum.
at si generis memor ignis
contagia pigra recuset,
vehit hospita viscera secum,
pariterque reportat ad astra.
nam quod requiescere corpus
vacuum sine mente videmus,
spatium breve restat, ut alti
repetat collegia sensus.
venient cito saecula, cum iam
socius calor ossa revisat
animataque sanguine vivo
habitacula pristina gestet.
quae pigra cadavera pridem
tumulis putrefacta iacebant,
volucres rapientur in auras,
animas comitata priores.
hinc maxima cura sepulcris
inpenditur, hinc resolutos
honor ultimus accipit artus
et funeris ambitus ornat,
candore nitentia claro
praetendere lintea mos est,
aspersaque myrrha Sabaeo
corpus medicamine servat.
quidnam sibi saxa cavata,
quid pulchra volunt monumenta,
nisi quod res creditur illis
non mortua, sed data somno?
hoc provida Christicolarum
pietas studet, utpote credens
fore protinus omnia viva
quae nunc gelidus sopor urget.
qui iacta cadavera passim
miserans tegit aggere terrae,
opus exhibet ille benignum
Christo pius omnipotenti,
quia lex eadem monet omnes
gemitum dare sorte sub una,
cognataque funera nobis
aliena in morte dolere.
sancti sator ille Tobiae,
sacer ac venerabilis heros,
dapibus iam rite paratis
ius praetulit exequiarum.