Latin · ~5 min
Lines 6.89-6.152
Prudentius, Cathemerina 6.89-152
Not analysed yet
quaesitor ille solus
animaeque corporisque,
ensisque bis timendus
prima ac secunda mors est.
idem tamen benignus
ultor retundit iram,
paucosque non piorum
patitur perire in aevum.
huic inclytus perenne
tribuit Pater tribunal,
hunc obtinere iussit
nomen supra omne nomen.
hic praepotens cruenti
extinctor Antichristi,
qui de furente monstro
pulchrum refert tropaeum.
quam bestiam capacem
populosque devorantem,
quam sanguinis Charybdem
Iohannis execratur;
hanc nempe, quae sacratum
praeferre nomen ausa
imam petit gehennam
Christo perempta vero.
tali sopore iustus
mentem relaxat heros,
ut spiritu sagaci
caelum peragret omne.
nos nil meremur horum
quos creber inplet error,
concreta quos malarum
vitiat cupido rerum.
sat est quiete dulci
fessum fovere corpus;
sat, si nihil sinistrum
vanae minentur umbrae,
cultor Dei, memento
te fontis et lavacri
rorem subisse sanctum,
te chrismate innotatum.
fac, cum vocante somno
castum petis cubile,
frontem locumque cordis
crucis figura signet. ,
crux pellit omne crimen,
fugiunt crucem tenebrae:
tali dicata signo
mens fluctuare nescit.
procul, o procul vagantum
portenta somniorum,
procul esto pervicaci
praestigiator actu.
o tortuose serpens,
qui mille per meandros
fraudesque flexuosas
agitas quieta corda,
discede, Christus hic est,
hic Christus est, liquesce.
signum quod ipse nosti
damnat tuam catervam.
corpus licet fatiscens
iaceat recline paulum,
Christum tamen sub ipso
meditabimur sopore.