Latin · ~7 min
Book 2, lines 2.1.191-2.1.235
Prudentius, Contra Orationem Symmachia 2.1.191-235
Not analysed yet
quin et corporibus parilis consortia poenae
decernam, possum quoniam renovare favillas
antiquam in faciem, nec desperanda potestas:
qui potui formare novum, reparabo peremptum.
non desunt exempla meae virtutis in ipsis
seminibus: natura docet revirescere cuncta
post obitum, siccantur enim pereunte vigore
quo vixere prius: tunc sicca et mortua sulcis
aut foveis mandata latent et more sepulcri
obruta de tumulis redivivo germine surgunt.
numquid nosse potes, vel coniectare, quis istud
tam sollers opifex struat aut quae vis agat intus?
nil vos, o miseri, physicorum dogmata fallant.
en ego gignendi Dominus ac restituendi
quod periit Auxitque potens, arentia quaeque
in veteres formas aut flore aut fronde reduco;
idque ipsum quandoque homini facturus, inani
surgat ut ex cinere structuraque pristina constet,
quae mihi pro meritis vel per tormenta rependat
crimina vel summae virtutis in arce coruscet
non peritura dehinc quacumque in sorte manebit,
interea, dum mixta viget substantia in unum,
sit memor auctoris proprii, veneretur et oret
artificem submissa suum. non condidit alter
halantis animae figmentum et corporis alter,
nec bona praesentis vitae numerosa gubernant
numina; non alius segetes et spicea farra
subpeditat deus ast 1 alius dat musta racemis
purpureumque gravi fundit de palmite sucum,
ipse ego sum, virides oleas pinguescere bacis
qui facio, Graia quas Pallade fingitis ortas,
et qui Lucinas tribuo nascentibus horas,
duplex lege mea per mutua foedera sexus
gignere amat subolem generisque propagine gaudet;
quem vos lascivis violatis amoribus ignem
et stupra vestra deae veneris praetexitis umbra,
unus ego elementa rego, nec mole laboris,
ut miser infirmusve aliquis fragilisve, fatigor.
lux inmensa mihi est et non resolubilis aetas
sensibus et vestris haud intellecta vetustas.
inde ministeriis ad tot moderamina mundi
non egeo, nec participes sociosve requiro,
porro autem angelicas legiones, quas mea fecit
dextera, nosse meum est, et quae natura creatis
subsistat qualesque mihi serventur ad usus.