Latin · ~7 min
Lines 10.281-10.335
Prudentius, Liber Peristephanon 10.281-335
Not analysed yet
tum quod Dianam molle succinctam vident,
venantis arcum pertimescunt virginis;
si forte vultum tristioris Herculis
liquore crispo massa finxit fusilis,
clavam minari, ni colatur, creditur.
iam quis paventum corda terror occupat
Iunonis iram si polite expresserit?
velut retortis intuens obtutibus
avertat ora de litantis hostia,
lapis severa fronte mentitur minas.
miror quod ipsum non sacrastis Mentorem,
nec templum et aras ipse Phidias habet,
fabri deorum vel parentes numinum,
qui si caminis institissent segnius,
non esset ullus Iuppiter conflatilis.
non erubescis, stulte, pago dedite,
te tanta semper perdidisse obsonia
quae dis ineptus obtulisti talibus,
quos trulla, pelvis, cantharus, sartagines,
fracta et liquata contulerunt vascula?
ignosco fatuis haec tamen vulgaribus,
quos lana terret discolora in stipite,
quos saepe falsus circulator decipit,
quibus omne sanctum est, quod pavendum rancidac
edentularum cantilenae suaserint.
vos eruditos miror et doctos viros,
perpensa vitae quos gubernat regula,
nescire vel divina vel mortalia
quo iure constent, quanta maiestas regat
quidquid creatum est, quae creavit omnia.
Deus perennis, res inaestimabilis,
non cogitando, non videndo clauditur,
excedit omnem mentis humanae modum
nec conprehendi visibus nostris valet,
extraque et intus inplet ac superfluit.
intemporalis, ante quam primus dies,
esse et fuisse semper unus obtinet;
lux ipse vera, veri et auctor luminis,
cum lumen esset, lumen effudit suum:
ex luce fulgor natus hic est Filius.
vis una Patris, vis et una est Filii
unusque, ab uno lumine splendor satus
pleno refulsit claritatis numine.
natura simplex pollet unius Dei,
et quidquid usquam est una virtus condidit,
caelum solumque, vim marini gurgitis,
globos dierum noctiumque praesides,
ventos, procellas, fulgura, imbres, nubila,
septemtriones, Hesperos, aestus, nives,
fontes, pruinas et metalla et flumina,
praerupta, plana, montium convallia,
feras, volucres, reptiles, natatiles,
iumenta, pecua, subiugales, beluas,
flores, frutecta, germina, herbas, arbores,
quae sunt odori, quaeque vernant esui.