Latin · ~8 min
Lines 10.876-10.930
Prudentius, Liber Peristephanon 10.876-930
Not analysed yet
temptemus igitur ante partem quampiam
truncare ferro corporis superstitis,
ne morte simpla criminosus multiplex
cadat vel una perfidus caede oppetat:
quot membra gestat, tot modis pereat volo.
libet experiri, Lerna sicut traditur,
utrum renatis pullulascat artubus,
ac se inminuti corporis damnis novum
instauret: ipse praesto erit tunc Hercules
hydrina suetus ustuire vulnera.
iam nunc secandi doctus adsit artifex,
qui cuncta norit viscerum confinia
vel nexa nervis disparare vincula.
date hunc, revulsis qui medetur ossibus
aut fracta nodis sarciens conpaginat.
linguam priorem detrahat radicitus,
quae corpore omni sola vivit nequior;
illa et procaci pessima in nostros deos
invecta motu fas profanavit vetus,
audax et ipsi non pepercit principi.’
Aristo quidam medicus accitus venit,
proferre linguam praecipit: profert statim
martyr retectam, pandit ima et faucium;
ille et palatum tractat et digito exitum
vocis pererrans vulneri explorat locum.
linguam deinde longe ab ore protrahens
scalpellum in usque guttur insertans agit.
illo secante fila sensim singula
numquam momordit martyr aut os dentibus
conpressit artis nec cruorem sorbuit.
inmotus et patente rictu constitit
dum sanguis extra defluit scaturriens;
perfusa pulcher menta russo stemmate
fert et cruenti pectoris spectat decus
fruiturque et ostro vestis ut iam regiae.
praefectus ergo ratus elinguem virum
cogi ad sacrandum posse, cum verbis carens
nil in deorum blateraret dedecus,
iubet reduci iam tacentem ac debilem
multo loquentis turbine olim territus.
reponit aras ad tribunal denuo
et tus et ignem vividum in carbonibus
taurina et exta vel suilla abdomina:
ingressus ille, ut hos paratus perspicit,
insufflat, ipsos ceu videret daemonas.
inridet hoc Asclepiades laetior,
addit deinde: ‘numquid inclementius,
sicut solebas, es paratus dicere?
effare quidvis ac perora et dissere.
permitto vocem libere ut exerceas.’
Romanus alto corde suspirans diu
gemitu querellam traxit et sic orsus est:
‘Christum loquenti lingua numquam defuit,
nec verba quaeras quo regantur organo,
cum praedicatur ipse verborum dator.