Latin
XXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 77
Unproofread scanNot analysed yet
Et si quando ita non sit, maximam tamen inde prędominatoris gradus post gra dum, qui uerè ascendat, uim habet in cuspide domus primae positus. LII. Domini natiuitatis hominum pro cerorum in maxima sua longitudine sunt, &gradus ascendentes in signo rum principijs. Naniformium uerò in minima. Sed cum istis etiam conside rabis, utrùm multarum aut paucarum ascensionum sint. Domini natiuitatis, qui maioris in na tiuitate sunt dignitatis, hoc est, qui plures di gnitatum partes habent in ascendente. Nam cum tripliciter maximè prędominator es di cuntur, ut diximus, luminaria, quando sunt in locis apheticis, qui sunt omnes supra ter ram, praeter 8 &12 domum: Sol in die, &T in nocte, &maximè in signis sectę suę prin cipatum tenent. Item quicunque Planetę plu res habet dignitatum partes in signo ubi est, quam caeteri in signis, ubi sunt, nec ab ascendente cadit: praeterea qui plures habent dignitatum partes in ascendente, hic potissimùm nunc considerandus est. de proceritate enim corporum agitur, quae significatio ascendentis maximè est.