Latin
XXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 78
Unproofread scanNot analysed yet
Nam in omnibus secundum rem, qua de agitur, praedominator eligendus est. Huiusmodi autem praedominatores si sunt in maxima sui longitudine, ut sol circa prin cipium &,procerum longioremque hominem faciunt. Contrà, si sunt in minima, quę semper &in omnib. Planetis maximè opposita diametraliter est: hoc primum, in quo etiam illud attendendum est, quòd non solùm praedominator considerandus est: uerùm etiam dominus signi, ubi praedomina tor reperitur. Nam si ipse quoque in maxima minimaue sua longitudine sit, &prędo minatore conueniat, firmior res est. Sin contrariae dispositionis, quàm praedominator sit, non parùm ei detrahit: ita tamen, ut prae dominatoris uirtus semper pręferatur. Hoc praeceptum hîc dictum, caeteris quoque adcommodandum. Alterum est, ut principia signorum ascendant. Tertium, ut ascendant signa multarum ascensionum, sicut à g ad no Plurimarum autem sunt np &–:paucissimarum X &V. Sed prima ratio cęteris potentior, quòd ostendit, quia uel sola, si in minima longitudine, naniformes facit, hoc est, nanis similes.