Latin
Sermon 131
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 131.2
Unproofread scanNot analysed yet
Tum alia revelatio manifestavit. Cnm enim Bethlehem civitas, secundum Scripturas, a Judi commemorata esset ubi Christum nasci oporteret; quia domus latebat ubi Dei Verbum infans jacebat, cadem stella Magos perduxit ad domum, sub cujus tecto crat qui fecerat mundum, et quem nuntiaverat coelum; huc nsque patuit præcedentis sideris fulgor. Sed ut illi ad Herodem regem Judaeorum non reverterentur, qui se velle dixerat adorare quem cupiebat occiderc, per somnium leguntur admoniti. Ita quod eloqui stella non potuit, alia Deus revelatione monstravit. Sic intelligendum est, non per solam stellam, quamvis oculis suis insolita et inexperta luce fulgemem, Magos in Oriente potuisse cognoscere, quisnam esset significatione tanti sideris dignus, cujus testis ille fulgor existeret, quem clarum tanta claritas nuntiaret, ubi quaereretur quo eundum esset, ut inventus adoraretur. Sed alia nimirum revelatione divinitus indicatum est, quod luce sideris tacite signabatur. Et cum magna admiratione querentibus quid sibi vellet, et quo pertineret quod novum apparebat in cœlo, non utique loquente ipso sidere, sed aliter intimatum cst, quis descendisset de coelo, et divinitate præsidens coelo, jaceret in carne sub coelo. Tunc quippe intelligitur indicatum, cujus esset stella quae jam diu videbatur, quando natus est qui per illam significabatur.