Latin
Sermon 131
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 131.3
Unproofread scanNot analysed yet
Stella per biennium apparuit. Nam ferne biennio visa est mirantibus quid esset. Sed posteaquam Christo nato revelatum est Magis, jam non sidus esse mirandum; sed cum qui sidcre prænuntiatus fuerat, adorandum, regemque esse Judæorum: ab Oriente venerunt, et hodierno die adoraverunt quem ante paucos dies natum esse, atque illam stellam, quæ sibi por biennium apparuerat, ejus fuisse didicerunt. Hic dicit aliquis: Illam stellam biennio apparuisse unde monstratur? Evangelii verba recolamus. Herodes nempe rex Judaeorum, cum a Magis fuisset illusus, quod in somnis moniti ad eum redire noluerunt, ne indicare. tur ubi Christus fuisset inventus, a bimatu et infra occidit infantes. Hoc autem qua causa feccrit, hoc est, quare a bimatuet infra occidi parvulos jusserit, Evan. gelista non tacens, secundum tempus, inquit, quod exquisierat a Magis (Matth. II, 16). Ecce uude ostenditur, non lune primum apparuisse stellam, quando natus est Christus, hoc est, ante paucissimos dies; sed biennii tempore prænuntiatione fulsisse siderea: quæ tunc est cognita cujus esset, quando missi sunt adorare in terra, quem in coelo jam viderant praesignatum.