Latin
Sermon 142
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis II. De Tempore 142.6
Unproofread scanNot analysed yet
Jejunium non sit sine eleemosyna. Prandia pauperibus erogentur. Ergo, sicut supra suggessi, fratres charissimi, jcjunia nostra eleemosynarum pinguedo commendet; quia tale est jejunium sine eleemosyna, qualis sine oleo lucerna. Nam sicut lucerna, quæ sine oleo accenditur, fumigare potest, lucem habere non potest: ita jejunium sine eleemosyna carnem quidem cruciat, sed charitatis I lumine animam non illustrat. Inierim vel quod ad præsens agitur, fratres, sic jejunemus, ut prandia nostra pauperibus erogentur; ut quod pransuri cramus, non in nostris sacculis, sed in visceribus pauperum reponamus:. quia manus pauperis gazophylacium est Christi, qui quod accipit, ne in terra pereat, in coelo reponit; quia quamvis cibus quem uper accipit, consumatur, merces tamen boni operis in co; lo rcconditur. Nam si prandia nostra exquisitis saporibus, et multiplicalis ferculis cxpeuderc studeamus ad coenam; si corpori nostro deliciæ non subtrahuntur, sed etiam duplicantur: sicut modo corpori nihil minuitur, sic animae nihil augetur.