Latin
Sermon 296
Pseudo-Augustine, Sermones Suppositi. Classis IIII. De Diversis 296.1
Unproofread scanNot analysed yet
Scripturæ passim. pauperes benedicunt, et maledicunt peccatores. In Scripturis sanctis, fratres charissimi, incessabiliter paupers benedicuntur, et peccatores maledici videmur. Primum ergo, sicut ipsi frequenter et legendo et psallendo cognoscitis, qualiter Scripturæ divinæ pauperes benedicunt, paucis sententiis Charitati vestræ suggero; et postea quid de peccatoribus legitur insinuo. De pauperibus enim dictur, Iste pauper clamavit, et Dominus exaudivit eum (Psal. XXXIII, 7); et iterum, Viduæ ejus benedicens benedicam, pauperes ejus saturabo panibus (Psal. CXXXI, 15); et iterum, Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum (Matth. V, 3); et iterum; Tibi derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor (Psal. X, 14. sec. Hebr.) ; et iterum, Quoniam exaudivit pauperes Dominus (Psal. LXVIII, 34). De peccatoribus vero dicitur, Convertantur peccatores in infernum, omnes gentes (Psal. IX, 18); et iterum, Quoniam peccatores peribunt (Psal. XXXVI, 20); et iterum, Conteres brachium peccatoris et maligni (Psal. X, 15, sec. Hebr.) ; et illud, Calix in manu Domini vini meri plenus mixto, bibent ex eo omnes peccatores terræ (Psal. LXXIV, 9); et iterum, Omnia cornua peccatorum confringam (Ibid. ,11). In omnibus enim Scripturis hujuscemodi sententiæ abundanter inveniuntur, quibus pauperes collaudantur, et e contrario in peccatores duræ sententiæ diriguntur.