Latin
Section 8
Pseudo-Cyprian, De Rebaptismate 8
Unproofread scanNot analysed yet
VIII. Sed ad haec, ut soles, contradices, oppo- nendo nobis tunc cum baptizarentur integre ac recte discipulos ac non ut hos haereticos esse ba- ptizatos: quod ex persona ipsorum et ejus qui baptizavit illos, sumas necesse est. Et ideo nos ad propositionem hanc tuam non ut accusatores discipulorum Domini respondemus sed sicuti compel- limur; quia necesse est ubi et quando et quemad- modum unicuique nostrum salus sit praestita ratio- nibus investigemus. Namque natum esse Dominum nostrum et Christum esse eum multis rationibus a discipulis ejus non immerito credi videbatur, quod ex tribu Juda, quod ex genere David, quodque in civitate Bethleem fuisset natus; et quod pastoribus ab angelis, quoniam Salvator illis natus esset eo- dem momento fuisset annuntiatus; quod in oriente visa ejus stella sollicitissime fuisset a magis requi- situs et adoratus, et illustribus donis et insignibus muneribus honoratus; quod puer admodum in templo sedens cum legis doctoribus, prudenter et cum admiratione omnium disputasset; quod cum baptizaretur, ita ut nulli alii contigerat, coelis apertis descensione Spiritus sancti et super eum mansione, testimonio etiam Patris sui itemque Joannis Baptistae fuisset clarificatus; quod supra humanam mediocritatem corda et cogitationes universorum intelligeret, quod languores et vitia et valetudines cum potestate maxima curaret at- que sanaret; quod remissiones peccatorum cum evi- denti probatione praestaret, quod daemonia jussu ex- pelleret, quod leprosos verbo mundaret, quod aquam in vinum convertendo convivium nuptiale admira- bili laetitia amplificaret, quod caecis visionem re- stitueret aut indulgeret, quod doctrinam Patris cum omni fiducia assereret. quod in loco deserto de quinque panibus quinque millia hominum satura- ret, quod reliquiae atque buccellae plusquam duo- decim cophinos impleret, quod mortuos pro sua pietate passim suscitaret, quod ventis et mari ut quiescerent imperaret, quod super mare pedibus ambularet, quod virtutes omnes omnino perficeret.