Latin
3
Pseudo-Cyprian, De Spectaculis 3
Unproofread scanNot analysed yet
Argnmentum est ergo excitandae uirtutis, non permissio sine libertas spectandi gentilis erroris, ut per hoc animus plus accendatur ad euangelicam uirtutem propter diuina praemia, cum per omnium laborum et dolorum calamitatem concertatur peruenire ad terrena compendia. nam quod Helias auriga est Israelis non patrocinatur spectandis circensibus: in nullo enim circo cucurrit. et quod Dauid in conspectu Dei choros egit nihil adiuuat in theatro sedentes christianos fideles: nulla enim obscoenis motibus membra distorquens desaltauit Graecae libidinis fabulam. nabla cynarae tibiae tympana et citharae Deum cecinerunt, non idolum. non igitur praescribetur ut spectentur illicita. diabolo artifice ex sanctis in illicita mutata sunt. praescribat igitur istis pudor, etiamsi non possunt sanctae litterae. quaedam enim scriptura. magis prouidet in praecipiendo: uerecundiam passa plus interdixit quia tacuit, ueritas ne si ad haec usque descenderit, pessime de fidelibus suis sensisset: nam et plerumque in praeceptis quaedam utilius tacentur. admonent saepe dum interdicuntur. ita etiam tacentur dum diuinis litteris scripta sunt, et praeceptorum loco seueritas loquitur et ratio [docet] quae scriptura conticuit. secum tantummodo unusquisque deliberet et cum persona professionis suae loquatur, nihil umquam indecorum geret: plus enim ponderis habebit conscientia. quae nulli se alteri debebit nisi sibi.