Latin · ~9 min
Lines 1.4-1.15
Pseudoplatonica, Axiochus sive de morte 1.4-15
Not analysed yet
Diligit et iusti metas non attigit avi. De illo quoque qui ita iubet: Nascens fleat, qui tanta vitae intrat mala: quid tibi videtur? Sed finem facio: ne commemorando alios, rem contra qua institui longius ducam: Quod autem vitae quisquam institutum, quamve artem deliget, ut non queratur de ea atque praeferentibus offendatur? Opifices mercenariasque recenseamus artes: ex nocte in noctem usque laborantes et vix tolerantes vitae necessarios sumptus. Complorantes seipsos, omnemque vigiliam suam maerore lacrimisque complentes. At nautam diacmus, per tanta penetrantem pericula, quique, quemadmodum Bias ait, neque inter mortuos est neque inter vivos. Terrestris homo velut ambigui generis, ipse in mare sese proiecit: totusque arbitrii factus est fortunae. Verum dulcis est agricultura. Est sane. Nonne tota tamen est, quod aiunt, ulcus, semper paratam doloris habens causam, nunc quidem siccitatem, nunc pluvias, nunc uredinem, nunc rubiginem, nunc vel aestum intempestivum, vel frigum conquerens? Illa quoque honorata in primis reipublicae cura, multa enim praetereo, per quantas rapitur anxietates? Quae gaudia quidem habet furunculi in modum trepida semper, atque stimulis repleta, repulsas vero acerbas et millies morte peiores. Quis enim beatus esse possit vulgi vivens arbitrio? Tametsi faveatur ei plaudaturque, populi scilicet ludicrum iactatus, exibilatus, damnatus, mortuus et tum miserandus vivus. Ubi namque, Axioche, tu qui in re publica versaris, ubi Miltiades, ubi Themistocles, ubi Ephialtes abiit, ubique item qui nuper reges et duces fuerunt? Quando ego quidem non sum rogatus sententiam (neque enim honestum mihi videbatur ut insanienti populo dominationis particeps fierem). Theramenes autem et Callixenus deinde constitutos praeficientes magistratus, ut indemnati necarentur homines effecerunt: tuque cum Euryptolemo resistebas illis solus e triginta millibus in contionem coactis.
Ax. Sunt ista, Socrates, ut dicis: itaque ex eo suggesti me satietas cepit, neque mihi quicquam acerbius republica visum est. Perspicuum id quidem illis qui in ipso sunt negotio versati. Tu namque dicis haec, veluti qui de sublimi spectaveris: nos vero qui fecimus periculum, quanto exactius scimus? Populus enim, carissime Socrates, ingratus est, morosus, crudelis, invidus, imperitus: ut qui sit ex colluvie turbae et stultis insolentibus collectus. Huic autem qui assentatur, multo ipse miserior est.