Latin
1.44 to 1.83
Pseudoplatonica, De iusto dialogus 1.44-83
Not analysed yet
Hospes. Nihil. Socrat. Utrum existimas homines in iustitia praeditos esse voluntarios, an invitos? sic autem dico: Utrum credas, homines iniuste agere, et iniustos esse voluntarios, an invitos? Hospes. Voluntarios, o Socrates: sunt enim improbi. Socrat. Improbos igitur tu, et iniustos homines voluntarios esse arbitraris? Hospes. Arbitror equidem. Tu vero non arbitraris? Socrat. Non equidem, si modo quid oportet poetae credere. Hospes. Cui poetae? Socrat. Qui dixit, Nullus malus lubens, nec invitus bonus. Hospes. Atqui o Socrates recte habet proverbium vetus, poetas in multis mentiri. Socrat. Mirum sane, si ea in re poeta hic mentitus sit. Quare, si tibi est otium, videamus, falsane, an vera dixerit. Hospes. Est otium. Socrat. Age iam, utrum ducis iustum esse, mentiri, an vera dicere? Hospes. Vera dicere. Socrat. Mentiri igitur iniustum? Hospes. Iniustum. Socrat. Utrum Decipere putas iustum, an non decipere? Hospes. Non decipere utique. Socrat. Decipere, an iniustum? Hospes. Iniustum. Socrat. Quid vero nocere, iustum, an prodesse? Hospes. Prodesse. Socrat. Nocere, nonne iniustum? Hospes. Iniustum. Socrat. Vera utique dicere: et non decipere: et prodesse, iustum: mentiri vero, et decipere, et nocere iniustum. Hospes. Ita est mehercule. Socrat. Eademne de hostibus sentis? Hospes. Nequaquam. Socrat. Sed nocere hostibus, iustum esse: prodesse vero iniustum. Hospes. Ita sentio. Socrat. Estne igitur iustum, nos vel decipienteis hostibus nocere? Hospes. Quidni? Socrat. Quid autem mentiri, ut hostes decipiamus, offendamusque, nonne iustum? Hospes. Iustum. Socrat. Quid? Non iustum ducis esse, nos amicis prodesse? Hospes. Duco equidem. Socrat. Utrum, non decipienteis, an propter aliquam illorum utilitatem decipienteis? Hospes. Atque etiam decipienteis? Socrat. Sed decipienteis quidem iustum est prodesse: Non mentienteis tamen, an et mentienteis? Hospes. Et mentienteis. Socrat. Mentiri igitur, et vera dicere, nonne utrunque videtur esse et iustum, et iniustum?