Latin · ~7 min
1.109 to 1.130
Pseudoplatonica, Hipparchus 1.109-130
Not analysed yet
Am. Profecto. So. Neutro enim aut magis, aut minus adest? Am. Neutro. So. Tali autem re, cui neutrum horum competit, quomodo quis magis vel minus aliquid aut ageret, aut etiam pateretur? Am. Impossibile. So. Postquam lucra et utilia sunt similiter ambo, hoc deinceps animadvertendum restat, propter quid utraque ipsa lucrum appellas? Quidnam idem in utrisque aspicis? Veluti si ipse modo me rogavisses, quare cibum, seu bonum sive malum, similiter cibum appellem: respondissem utique, quoniam uterque sicca est corporis esca, ideo utrumque cibum nomino: quod quidem et tu nobis concederes. Nonne? Am. Fateor. So. Et circa potum eadem rursus respondendi ratio esset, quod humido corporis alimento, seu bonum sive malum sit, id nomen potus imponitur, et in aliis eodem modo. Enitere itaque me sic respondentem imitari. Quidnam idem in lucro bono et malo cernis, propter cuius praesentiam utrumque lucrum nominas? Quod si tibi desit, quod mihi respondeas, me dicente attende. Num lucrum appellas omnem possessionem, quam quis adquisiverit, vel nihil expendens, vel expendens parum, cum plus accipiat? Am. Id lucrum vocare mihi videor. So. An huiusmodi dicis, seu si quis nihil expendens abunde epulatus sit, et ex epulis morbum adquisiverit? Am. Non per Iovem. So. At bonam valetudinem ex epulis adeptus, lucrumne an damnum nancisceretur? Am. Lucrum. So. Non est igitur lucrum, quodlibet adquirere. Am. Non certe. So. Numquid ita se habet, ut non lucretur qui quodvis assequitur, sive bonum, seu malum? Am. Apparet. So. Neque in damnum incurrat, qui in quodvis incurrit, sive bonum seu malum? Am. Mihi quidem videtur. So. Cernis ergo, quod circa idem revolveris? Lucrum enim bonum, damnum vero malum apparet. Am. Ignoro quid dicam. So. Et iure quidem. Sed praeterea hoc mihi responde. Si quis minus expendens plus acceperit, lucrari hunc diceres?