Latin · ~7 min
1.84 to 1.108
Pseudoplatonica, Hipparchus 1.84-108
Not analysed yet
Am. Videris ergo, o Socrates, vel amicum me non putare: vel, si putas amicum, Hipparcho minime credere. Ego enim quo modo me non decipias disserendo, persuaderi abs te nequeo. So. Atqui volo tibi, perinde ac si talis luderem, retractare quicquid ex superioribus libet, ne te deceptum existimes. Visne illud immutari, quod diximus, omnes homines bona appetere? Am. Nolo. So. Quid vero illud, quod damnum, ac damno affici, malum esse concessimus? Am. Neque id mutari volo. So. Sed quid illud, quod lucrum atque lucrari, et ipsi damno, et ei quod est damnum pati, contraria sunt? Am. Neque istud quidem. So. At illud forsitan, quod lucrari, utpote malo contrarium, bonum est? Am. Neque id retractes. So. Videtur igitur mihi, ut apparet, aliquod lucrum bonum esse, aliquod vero malum? Am. Mihi vero. So. Retracto itaque tibi hoc. Esto enim lucrum aliud bonum, malum aliud: nihil tamen magis hoc, quma illud, lucrum est, nonne? Am. Quid interrogas? So. Dic Am. Cibus et bonus est et malus. Am. Est. So. Estne magis cibus alter altero? An similiter cibi sunt ambo, neque, in quantum cibus, unus ab altero differt: sed in quantum unus quidem bonus, altere vero malus? Am. Est ut dicis. So. Nonne et potus, et reliqua omnia quaecumque in specie eadem existentia talia sunt, ut partim bona, partim mala sint; nihil inter se differunt secundum id quo eadem sunt: quemadmodum homo quidem unus bonus, malus alius? Am. Sic est. So. Ceterum neuter illorum, ut arbitror, magis aut minus homo est, quam alius, neque bonus malo, neque bono malus. Am. Vera dicis. So. Nonne de lucro similiter iudicabimus, quod pariter lucrum tam bonum quam malum sit? Am. Necesse est. So. Nil igitur magis lucratur, qui bonum lucrum assequitur, quam qui malum: neque istorum aliquid malus lucrum apparet, ut iam convenit.